- SAPHENATH Paneah
- SAPHENATH Paneahnomen quô Pharao Aegypti Rex Iosephum, postquam cum annulô, veste byssinâ et torque aureô ornavisset insignivit, Ges. c. 41. v. 45. Quod Onkelus reddit, Vir, cui Secreta revelantur; Ionathan, Vir occultorum Interpres; Iosephus κρυπτῶν ἑυρετὴς, occultorum inventor. A' quibus omnibus diversus abit Latinus Vulgatus, qui vertit, Salvator Mundi: ac Aegyptiace id sonuisse, ait quoque B. Hieronym. Quaest. Hebr. Dictusque, inquit, Salvator mundi, eo quod Orbem terrae ab imminentis famis excidio liberavit. Quem dissensum difficile sit hodie dirimere, post intermortuam pene veteris Aegypti linguam. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.